Consolator alme

Layer Antiphonal
Fulltext Consolator alme veni linguas rege corda leni nihil fellis aut veneni sub tua praesentia
Nil iucundum nil amoenum nil salubre nil serenum nihil dulce nihil plenum sine tua gratia
Tu lumen es et unguentum tu caeleste condimentum aquae ditans elementum virtute mysterii
Nova facti creatura te laudamus mente pura gratiae nunc sed natura prius irae filii
Tu qui dator es et donum tu qui condis omne bonum cor ad laudem redde pronum nostrae linguae formans sonum in tua praeconia
Tu purga nos a peccatis auctor ipse puritatis et in Christo renovatis da perfectae novitatis plena nobis gaudia
Text Source AH 54:154 – Adamus de Sancto Victore
Remark Division of Lux iucunda

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
GB York 1100-1516, Missal, Missale Eboracense | 90 T Pent QuT f6 Seq M2 209 ()