Docti sacris

Layer L
Fulltext Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam
Dogma datur Christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem
Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem
Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae
Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie
A sumente non concisus non confractus non divisus integer accipitur
Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur
Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus
Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus
Fracto tamen Sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur
Nulla rei fit scissura signi tantum fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur
Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus
In figuris praesignatur cum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datur manna patribus
Bone Pastor panis vere Iesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium
Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tuos ibi commensales coheredes et sodales fac sanctorum civium
Text Source AH 50:385 – Thomas Aquinas
Remark Division of Lauda Sion Salvatorem

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 T Trin H1 ff Corp Seq M2 205 ()