Layer | L |
---|---|
Fulltext | Laus gloria virtus et gratia salusque aeterna Christe tua sint atque maneant bona quaeque cuncta Qui carnem de virgine assumpseras integritatis aulam matrem quoque servaveras incontaminatam Iohannem custodieras virginem verbi huius arcana reserare apostolum et evangelistam Nam nuptiarum hic sponsalia spreverat iam coepta Dehinc secundo navim retia et iura paterna Cum transmutatae faciei tuam ipsis angelorum choris reverendam ostendisti gloriam Et supra pectus tuam infra cenam pausans unde larga quae sparsurus erat epotavit mystica Et matrem in cruce tuam accepit tuendam Felix quem sic volueras donec advenias manere Qui Pathmos insula exsulaverat Dum ei plurima revelaveras inibi mysteria Pollebat diu multa operans miracula Pro quibus Christe nostra iubilet melodia Semper sit laus tibi summa |
Text Source | AH 37:217 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
BE Liège 1499, Missal, Missale Leodiense | 1 | S | Dec | 27 | Ioan.ap | Seq | M2 | 44 (12v) |