Psallat ecclesia mater

Layer Antiphonal
Fulltext Psallat ecclesia mater illibata et virgo sine ruga honorem huius ecclesiae
Haec domus aulae caelestis probatur particeps
In laude regis caelorum et cerimoniis
Et lumine continuo aemulans civitatem sine tenebris
Et corpora in gremio confovens animarum quae in caelo vivunt
Quam dextra protegat Dei ad laudem ipsius diu
Hic novam prolem gratia parturit fecunda Spiritu Sancto
Angeli cives visitant hic suos et corpus sumitur Iesu
Fugiunt universa corpori nocua
Pereunt peccatricis animae crimina
Hic vox laetitiae personat
Hic pax et gaudia redundant
Hac domo trinitati laus et gloria semper resultant
Text Source AH 53:247 – Notker Balbulus

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Langres 1520, Missal Missale Lingonense T Adv H2 D Seq M2 43 (3r)