Layer | L |
---|---|
Fulltext | Psallat chorus voce clara sed nec laudis vox sit rara Plebs quae cantus est ignara sit in prece non avara Chorda cordis sit intensa ad amorem mens accensa Tanti festi laus immensa omni maior est impensa Rerum bina bis natura sua servat in se iura Consors tamen ex iunctura sua plaudat in mensura Montes campi silvae rura et aquarum fons clausura Quaeque vivunt in his pura laudet Deum creatura Iucundemur ergo quia dies digna melodia Digna dies harmonia sit haec dies laudis scia Nunquam dies sit obscura neque praesens nec futura Qua coluntur sancti festa per quem lux est manifesta O vox dulcis et sincera erat verbum et lux vera Iste novus cithrarista non discordat a psalmista Hic Iohannes scribens iste non est idem qui baptista Ille quasi minus certa iste promit plus aperta Ille fuit vitae via iste verbi symphonia Ille magis quam propheta caeli vidit hic secreta Hic de fontis vitae vena debriatus est in caena Huic in cruce pendens vita dum adstaret inquit ita Frater ecce mater tua tunc accepit hanc in sua Casto castae datur cura castitatis pro censura |
Text Source | AH 9:250 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
PL Płock 1520, Missal, Missale Plocense | 8 | S | Ian | 3 | Oct.Ioan.ap | Seq | M2 | 31 () |