Sonet vox fidelium

Layer L
Fulltext Sonet vox fidelium alleluia
Christo regi ad gloriam scandenti post victoriam
Nam hoste antiquo eius morte victo
Clara susceptus nube caelos ascendit hodie
Et quam captivam mortis sub iugo hostis presserat
Natura nostra Dei unita verbo iam regnat
Patris sedens ad dextram o quam mira Dei pietas
Per quam nostra sic captivitas libertati redditur
O quanta summae maiestatis miseratio
Quae nostrum tali lenit dolorem solacio
Laetantur angeli inventa et reportata ove centesima
Gaudent unita dragma Dei sapientiae thesauro decima
Gaudeat ergo die ista homo tanta sibi in Christo iam data gloria
Et terris adhuc fidelium turma militans laudum Christo solvat praeconia
Poscens ut iucunda salvatoris visio
Nobis vitae huius facto termino
Christi praelarga donetur clementia laus cui sit et gloria
Text Source AH 40:28

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
GB York 1100-1516, Missal, Missale Eboracense | 90 T Pasc H7 ff Seq M2 198 ()