Layer | L |
---|---|
Fulltext | Quicunque vult salvus esse ipsum fidem est necesse servare catholicam Haec est fides quae servatur et per vocem praedicatur cunctis apostolicam Unus est in trinitate trinus est in unitate Deus creans omnia In personis trinus Deus erubescat hinc Iudaeus unus in essentia Est sine principio pater in essentia verbum de principio par patri potentia utriusque spiritus est convenientia Pater est ingenitus de se verbum generalis filiusque genitus patri non degenerans spiritus non genitus ab utroque radians Nulla multiplicitas in divinitate personarum paritas est in trinitate indivisa trinitas est in unitate Patri natus similis patris est imago sed non rei facilis huius est indago sit in fide stabilis humana propago |
Text Source | AH 54:163 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Agen 1531, Missal, Missale Agenense | 159 | T | Trin | H1 | D | Trin | Seq | M2 | 113 () | |
GB York 1100-1516, Missal, Missale Eboracense | 90 | T | Trin | H3 | D | Seq | M2 | 268 () |