Laudemus excelsa lyra

Layer L
Fulltext Laudemus excelsa lyra
Natum Deum ab inviolata muliere sibimet subiacente potestate Patris omnia
Pastoribus quem angeli nuntiant cantantes gloria in excelsis Deo atque pax in terra
Aeternum a Patris essentia Filium missum salvantem saecla
Ut induens carnem claustra devincat tartarea
Et quae culpa protoplasti paradiso perdita
Erant restauraret femina
Namque de eo dictum est ad Bethlehem per prophetam
O domus panis terra Iuda tu non eris minima
Nam ex te exiet dux excelsus phalangem Israel qui regat
Aeternum solium supersedens ascendens flos virga Iesse sancta
In qua quiescit alma doxa
Angeli summa cui gratulantur melodia
O fides clara propinquante te mundo solvantur
Chelidri vitio damnata
Panditur te credentibus vita
Pateat haec cantantibus tibi
Alleluia
Text Source AH 42:3

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 S Dec 25 Nat Seq M3 42 (9v)