Layer | L |
---|---|
Fulltext | Laudem Deo dicam per saecula qui me plasmavit in manu dextera et reformavit cruce purpurea sanguine nati qui cunctos redemit ab ortu solis orbis per climata usque ad mundi partes occiduas in laude cuius clamores excitat lectio Isaiae prophetae In qua Christi lucida vaticinatur nativitas haec dicit Dominus Pater Filius Sanctus Spiritus populus gentium qui ambulabat in tenebris Quem creasti quem fraude subdola hostis expulit paradiso vidit lucem magnam Fulserunt et immania nocte media pastoribus lumina habitantibus in regione umbrae mortis Lux sempiterna et redemptio vere nostra orta est eis O mira genitura O proles gloriosa O stupenda nativitas parvulus enim natus est nobis Magnus hic erit Iesus filius Dei et filius Patris summi datus est nobis Ab arce summa et factus est principatus super umeros eius Ut caelos regat atque arva necnon refraenet maria et vocabitur nomen eius Messias Sother Emanuel Sabaoth Adonai Admirabilis Radix David Consiliarius Dei patris qui creavit omnia Deus fortis Pulchre daemonum castra perimens taeterrima Pater futuri saeculi Rex omnipotens et cuncta regens princeps pacis Per saecla sempiterna multiplicabitur eius imperium In Ierusalem Iudaea sive Samaria et pacis non erit finis Hic et in aevum super solium David et super regnum eius sedebit Et regni meta sui non erit aliqua ut confirmet illud et corroboret In fidei pignore in iudicio et iustitia Iudex cum venerit iudicare saeculum amodo Illi debetur gloria laus et iubilatio et usque Semper o pie succurre catervae Nostrae in laude rex tui coinunctae Qui virgine in tempore matre Complexibus natus maris absque Mortis dedisti pretio tuae nos posse Caelicolarum inesse dignos gloriae Quorum vere es in sempiternum |
Text Source | AH 49:383 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ES Segovia 1500, Missal, Missale Segobiense | 56 | S | Dec | 25 | Nat | Seq | M1 | 42 (8v) |