Illuxit dies

Layer L
Fulltext Illuxit dies quam fecit Dominus mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus
Primo Mariae dehinc apostolis docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent
Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce iubilant
Lucet clarius sol et luna morte Christi turbida tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula eius morte se casuram minitat
Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Iesus
Astra solum mare iucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales chori
Tonanti
Text Source AH 8:31

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Trier 1547, Missal, Missale Treverense | 37 T Pasc H1 f5 Seq M2 279 (119r)