Layer | L |
---|---|
Fulltext | Hac die festa concinat multimoda camoena Collaudans caeli dominum cum dulci cantilena Per haec enim solemnia sunt cuncta renovata Humano quoque generi sunt praemia donata Invenit dragmam mulier accenditur lucerna In carne dum comparuit mens Deo coaeterna Dum cadit secus Iericho vir Ierosolymita Samaritanus adfuit collapso datur vita Perducit hic in stabulum clementia divina Vinum permiscet oleo suavi medicina Curantis aegri vulnera sunt dulcia fomenta Cum cunctis poenitentia fuit reis inventa Bini dati denarii sunt duo testamenta Dum Christus finis utriusque complet sacramenta In tellus rore germinat nec paret madefacta Dum virgo Deum parturit et mater est intacta In teneris exortus est puer lux sempiterna Octava circumcisus est hac die hodierna Haec ab antiquis patribus dies fuit praevisa Cum se prolemque Domino dant carne circumcisa Ergo nos circumcidamus non carnis praeputia Sed a nobis abscindamus sordes atque vitia Ut mundati mente carnis capiamus praemia Quae octava confert aetas merenti caelestia Eia die ista omnis organista cantor et psalmista intonet consonet cum cytharista |
Text Source | AH 8:8 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Tarentaise 1530, Missal, Missale Tarentasiense | 604 | S | Ian | 1 | Circ | Seq | M2 | 21 (12r) |