Fulget dies praeclara

Layer L
Fulltext Fulget dies praeclara
Beatae Mariae vocatae Magdalenae festa sacrata felix qua conscendit aethera
Haec gente Iudaea Abrahae stirpe orta diu vixit immunda agagolae dedita
Sed post sic est conversa testatur ipsa ut veritas
Quod optimam elegit partem audire Dei verba
Haec sapienter intrans ad ipsum aegra
Attulit nardum cum balsamo permixtam
Implens domum fraglantia mox deflens noxas lacrimis rigavit capillis detersit et unxit Christi vestigia
Dulcissime deosculans sicque veniam scelerum adepta ad caput Messiae ungendum est pie conversa
O magna o celsa o pulchra clementia Christi luciflua o alma
Laus tibi honorque ac virtus qui sanctificasti poenitentem Mariam
Roseo cruore tuo benignissime ut apostolis esset apostola
Potenti virtute eius relaxans facinora largiens dona fulgida
Cruci constans adstitit nec timens vertit terga
Tamquam impleri prospectans victoriam gerens
Iam vero postea sepulto Domino venit amans cum sociis pretiosa ferens secum aromata
Stupens angelicam visionem anxia a quo est certa facta surrexisse Dominum morte devicta
Et ut dicat fratribus ac Petro haec mandata
Praecedet eos ipse videndus in Gallilea
Magdalenae primo Mariae Christus apparuit carne vivida
Postquam necem surgens devicit avete inquit salutans amicas
Et de qua eiecerat septem daemonia nequissima
Replevit septiformis spiritus multiplici gratia
Quo ardore succensa stabat ad monumentum redemptoris et fiebat ac se monstrantem quaerebat
Credit tandem Maria Christum resurrexisse ad beatam gloriam et hoc omnibus praedicat
Quando autem sancta de terris ad caelestia
Assumenda erat Iesus hanc vocat visitans
Parata in caelo digna daturus praemia
Ubi orando pro nobis veniam impetra
Quo tecum regnemus per saecla
Text Source AH 7:159

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Metz 1348, Missal, BM Metz Ms. 10 | 709 T Pasc H1 f4 Seq M2 29 (198v)