Ecce pulchra canorum

Layer L
Fulltext Ecce pulchra
Canorum resonat voce alleluia
Intimans requiem civium inclitam
Felix stat nimium angelorum rutilans agmina
Sancte sancte sancte Christo ovanter proclamantia
Sublimis in cathedra apostolorum sedet fulgida lampada tribus et linguas judicantia
Omnia ut stercora reputarunt humida propter hoc emicant velut stella firmamenti clara
Stolis candidis martyrem adornantur colla
Hi sunt milites qui mundi proeliarunt bella
Coronis albis coronantur sancti qui confitentes crediderunt iusta vel fide certantes respuerunt vana modo habent caelestia regna
In qua triumphant gliscentes optime sive cantitant psallentes carmina arte laudiflua voce dulciflua regi Christo submittentes colla
Multum recitaris laude spirituum atque iubilaris in choro virginum
alleluia dulcimode te decantant pudicum agmina
Laus tibi sit semper Christe per omnia qui opitularis cantantes talia voce pulchra alleluia et nos ipsi proclamemus una
Da nobis aeterna regna florida ubi cantemus omnes alleluia
Text Source AH 7:116

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 S Dec 28 Innoc.mm Seq M2 370 ()