Layer | L |
---|---|
Fulltext | Decorata tribus miraculis cum cantibus colatur sedulis in gentibus tribubus populis dies ista Hanc prophetae priscis a saeculis signavere multis umbraculis praedixere suis oraculis et psalmista Verbum patris condolens homini novum dedit conceptum virgini quam intactam spiritus Domini conservavit Se conservans patris propaginem totaliter assumpsit hominem totus sursum et totus virginem subintravit Qui natus est sub mundi vespere cuius ortum nitenti sidere declaravit pater ab aethere gentilibus Stellam magi vident in aere regem natum disponunt quaerere quantus sit rex volunt ostendere muneribus Novum sidus pacis indicium reges magi sequuntur praevium usque locum intrant tugurium mente pia Matrem natum senemque trepidum reperiunt offerunt candidum tus et murrham aurumque splendidum ista tria Et quod sit rex virginis filius hoc per aurum signatur clarius per tus quod sit Deus propitius innotuit Murrha signat quod sit passibilis homo vero culpa tantum nobis dissimilis semper fuit Hunc Iordanis lavat in flumine vir propheta testante flamine dum lavatur nos lavat crimine mens divina Dirae mortis hic delet debitum ingenitus per unigenitum in specie praesentat spiritum columbina Caro sumpta nobis visibilem quem fecerat parvum et humilem aqua sensit Deum mirabilem dum vinuit Lumen verum de vero lumine verbum caro factum in virgine tunc quod erat Deus in homine aperuit Trinum festum curemus colere trino trinas laudes persolvere trino trinum fateri munere studeamus Trinum Deum et unum credere satagamus verbis et opere detque trinus ut secum vivere valeamus |
Text Source | AH 40:9 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Tarentaise 1530, Missal, Missale Tarentasiense | 604 | S | Ian | 6 | Ep | Seq | M2 | 22 (13r) | ||
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 | S | Ian | 6 | Ep | Seq | M2 | 83 (25r) |