Layer | L |
---|---|
Fulltext | Collaudemus invictum in suis regem alleluia Qui passi sunt ipsius docendo legem res laudanda Quorum primum omnium Christum imitantium in agone Veneremur iugiter in sua solemniter passione Nam eius martyrium Gedeonis proelium figurabat Quando hostes strepitu non armorum impetu effugabat Sic adversus populum Stephanus incredulum dimicavit Non armis sed precibus cum pro lapidantibus supplicavit Fixis terrae genibus vidit in caelestibus in supernis sedibus Iesum stantem Atque contra hostium manus repugnantium divinum consilium dimicantem Obrutus lapidibus primus cum spiritibus ac sanctorum coetibus sublimatur Unde maior gratia nobis et victoria in eius solemnia commendatur Ita post proelia miles stipendia consecutus est caelestia Sic cum laetitia acceptet omnia servientium servitia |
Text Source | AH 10:413 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 | S | Dec | 26 | Steph.m | Seq | M2 | 223 (2r) |