Christo laudes decantet

Layer Antiphonal
Fulltext Christo laudes decantet hic chorus psallens die ista supernae mensae fratrumque fit conviva
Qui multis et maximis claruit miraculis hac in vita
Patrem navim nuptias seque liquit Domini sequens vias
Carius hic ceteris supra pectus Domini cubans coenat
Huic de cruce virgini virgo mater filii est commissa
Fervens vicit oleum tonsus ad ridiculum risit flagra
Propter evangelium subiit exsilium ferrum vincla
Virus fidens sorbuit hoc exstinctos eruit vir vita refloruit et matrona
Aurum hic de frondibus gemmas de silicibus fractas de fragminibus fecit firmas
Hunc vocat visitat Christus et hic intrat vivus foveam petit aethra
Nunc te Christe nostra vox rogant et vota ipsi socia nos per saecla
Text Source AH 8:204

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Bourges 1547, Missal, Missale Bituricense | 74 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 389 (7r)
FR OPraem 1510, Missal, Missale Praemonstratense | 456 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 405 (178v)