Cantemus organa pulchra

Layer Antiphonal
Fulltext Cantemus organa pulchra satis atque decora
Deo nostro psallentes qui pro nobis sumere dignatus est terrena
Non amissa praeclara deitate assumens morticina sed nostra
Dei gloria maiestate fulgida
Virtus praepotens indiscussa essentia
Solis claritas fabricator siderum omnium climatumque mundi machina maris atque spatia
Fovens qui cuncta maiestate hominem coelitus redemisti carnem sumendo membraque mortalia
Pauper effectus humilis innocens caeli rex Deus angelorum ornans poli summi culmina
Neque recusans se mori pro nobis largitor spiritus ac vitae ima nutu vastans tartara
Mortis aeternae dissoluta vincla saeva damnans potenter inferni supplicia
Secum revehens clariora atque cara hostis spolia fraudulenter seducta
Sicque resurgens dona dedisti tuis caelestia
Dies quadragis sacra firmans ipsorum praecordia
Nostra tribue tibi placere Christe pectora decora atque foederata
Nec non delue nostra cunctorum alme criminum turpia saeva flagitia
Ut cum sanctis apostolis ad superna
Te sequentes ascendamus celsiora
Splendent ubi cuncta fulgentia
Alta resonantque canentia
Tibi Patri filioque una extollentia voce consona copia laudis organa clara
Quo Spiritum Sanctum die ista nostris patribus praemia sancta dedisti paschae quinquagesima
Propter quod laeti omnes decantemus melodias prolixa neumata
Nobis ut ipsa sancta dona dare tu digneris spiritus praeclara
Quod tibi Deo famulantes per sancti placeamus spiritus dona sanctissima
Qui gratulati pacifice spiritu consolati vivamus praeclara cuncta per
Saecula Amen
Text Source AH 7:84

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Trin H1 D Oct.Pent Seq M2 235 (104v)