Layer | L |
---|---|
Fulltext | Exsultemus solventes Deo deorum pia vota Quem dilexit Iohannes manens in eo mente tota Omnis homo studeat ad Iohannis gaudia celebranda Cuius apud Dominum sunt nobis auxilia postulanda Hic post Christum abiit derelictis retibus navi spreta Linquens sponsam Dominum castitate sequitur praeelecta Hic est qui recubuit supra pectus Domini dum fit cena Hic est qui perhibuit Christo testimonia quae sunt vera Cuius inter alia virtutum insignia quanta fuit gratia quam miranda Huic enim homini ex praecepto Domini virgo datur virgini conservanda O felix aquila volans ad caelica dona suscipis angelica Caelorum abdita prius abscondita tuo dogmate sunt cognita |
Text Source | AH 8:203 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Langres 1520, Missal, Missale Lingonense | 318 | S | Dec | 27 | Ioan.ap | Seq | M2 | 387 (191r) |