Layer | L |
---|---|
Reference Number | ah40379 |
Fulltext | Laus devota mente choro concinente Christo sit cum gloria Qui evangelistas veri dogmatistas insignivit gratia Quique suo more lucem ex fulgore dat per orbis climata Tales dum elegit per quos iam subegit haereses et schismata Hi bis bini fontes valles atque montes irrigantes flumine Orti paradiso mundam indiviso illustrantes famine Illos per bis bina visio divina signat animalia A quibusdam visa formis tunc divisa gestu sed aequalia Pennis decorata terris elevata cum rotis euntia Facie serena oculorum plena verbi Dei nuntia In his possunt cerni annuli quaterni quibus archa vehitur Quorum dogma sanum per Samaritanum circumquaque seritur Tali quasi plaustro mulier ab austro Salomonem adiit In hac ceu quadriga agnus est auriga qui pro nobis obiit Istis in bis binis caput est et finis Christus complens omnia Horum documentis horum instrumentis florens stat ecclesia Horum nos precatu mortis a reatu solvat Christi gratia Horum ut doctrina virtus nos divina ducat ad caelestia |
Text Source | AH 40:379 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Bayeux 1503, Missal, Missale Baiocense | 107 | S | Dec | 27 | Ioan.ap | Seq | M2 | 20 (11r) |