Layer | L |
---|---|
Reference Number | ah34063 |
Fulltext | A sublimi statu primi parentes exciderant Casu digni quia ligni fructum non exceperant Circumventi virulenti serpentis astutia Spe delusi sunt conclusi sub mortis sententia Pro reatu cruciatu fatigantur miseri Obligati sub peccati lege gemunt posteri Ex radice vitiata praedamnata necdum nata procedit posteritas Plangit Eva sub ruina plangit Adam nec divina dormitat severitas Fallax fera viru plena gaudet planctu gaudet poena poenae poenas ingerit Caecos caedit laesos laedit compos voti quod sic toti massae praenocuerit Se pro Deo rogat coli tyranni superbia Quod debetur Deo soli praesumit malitia Draco vetus libertatis intercludit aditum Nec supernae pietatis attendit propositum Nobis ergo desperatis a consessu maiestatis Pater misit unicum Pugnaturus cum gigante nos ad pugnam provocante processit in publicum Summi Patris Filius nostrae cladis conscius dum superbit impius et pauper incenditur Ut superbum conterat carni se confoederat sic captivos liberat sic ars arte luditur Pater Fili consolator unus Deus unus dator multiformis gratiae Solo nutu pietatis fac nos simplae trinitatis post spem frui specie |
Text Source | AH 34:63 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Bourges 1547, Missal, Missale Bituricense | 74 | T | Trin | H1 | D | Seq | M2 | 251 (105r) |