Paraclitus increatus

Layer L
Reference Number ah09002
Fulltext Paraclitus increatus neque factus neque natus
Patri consors genitoque sic procedens ab utroque
Ne sit minor potestate vel discretus qualitate
Pater alter sed gignendo natus alter sed nascendo
Flamen ab his procedendo tres sunt unum subsistendo
Quisque trium plenus Deus non tres tamen Dii sed unus
Nam vera fides veneratur tres sed unum confitetur
Dans usiae unitatem et personis trinitatem
In personis nulla prior nulla maior nulla minor
Unaquaeque semper ipsa sic est constans atque fixa
Ut nec in se varietur nec in ullam transmutetur
Tu solamen in labore medicamen in languore
Tu in arto liberator et in lapsu relevator
Da fidem spem caritatem da discretam pietatem
Da contemptum terrenorum appetitum supernorum
Text Source AH 9:2

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
CZ Praha 1498, Missal, Missale Pragense | 2 T Trin H1 f4 Seq M2 267 (122r)