Congaudentes cantemus

Layer Antiphonal
Fulltext Congaudentes cantemus tibi rex Christe alleluia
Recolentes Iohannis evangelistae magnalia
Hunc Christus discipulum praeelectum famulum praeamavit
Huic de cruce virginem ex qua sumpsit hominem commendavit
Hic concentus caelicos et choros angelicos contemplatur
Divinique generis seriem prae ceteris indagatur
Aurum fit de frondibus geminae de silicibus huius prece
Quae effertur mortua surgens abit vidua spreta nece
Cratonis discipuli pro favore populi in contemptu saeculi gemmas cedunt
Sed in Christi nomine crucis medicamine solidato fragmine cuncti credunt
Hic fervorem balnei bullientis olei medicina fidei temperavit
Hic exsul ludibria et tormenta varia Dei plenus gratia superavit
Ad cenam gloriae vocatus hodie de lacu nostrae miseriae
Fruitur requie plena laetitiae Iohannes lumen ecclesiae
Cuius ob meritum dimittens debitum praesens futurum praeteritum
Christus post obitum nobis immeritum caeli concedat introitum
Text Source AH 39:201

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Évreux 1497, Missal, Missale Ebroicense | 75 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 43 (13)
FR Lisieux 1504, Missal, Missale Lexoviense | 340 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 38 (16v)