Ecce iam votiva festa

Layer L
Fulltext Ecce iam votiva festa recurrunt annua
Addat se vox nostra ad angelorum carmina
Christus hac ut sponsus materna die processit clausula
Exsultans ut gigas ad vitae huius currendas semitas
Angelica gloriam reboant in excelsis agmina
Pax in terra homines teneat cum benevolentia
Iam se replicat saecli series maxima venit etiam vatis Cumaeae veridica iam aetas carminis ultima
Virgo remeat saecla revehens altera assunt tempora quo gens ferrea iam desinat et mundo pullulet aurea
Adaucta solis iubar die pluscula menses producere inchoat
Nocturnas stella fugat magos excitat Balaamitica tenebras
Impleta quae praedixerat plebs utraque et gentilitas et Hebraea oracula Christo nascente sunt omnia
Sunt cuncta iam nunc scelerum recidiva et recentia et antiqua vestigia quaeque remanserant irrita
O mira atque nova genitura fit virgo gravida fideliter credula
Et porta quae fuerat semper clausa est reserata
Naturam dum hominis induit deitas
Conserva haec quaesumus Christe
Nobis munera tanta a te praerogata
Text Source AH 53:20

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
BE Liège 1499, Missal, Missale Leodiense | 1 S Dec 25 Nat Seq M3 41 (10r)
FR OPraem 1510, Missal, Missale Praemonstratense | 456 S Ian 1 Circ Seq M2 44 (13v)