Archano rivulo

Layer Antiphonal
Fulltext Archano rivulo sumamus pulchrum syntagma
Ovantes in gratia nimis celsa
Beato Iohanni divinitus porrecta ac habita Thalamo nam vocans sancta martyres facundia
Flos Iesse alma virgo advehit astra laxantem infima recumbens in cena sancta Domini pectus supra
Quis est qui te tradet hunc interrogat
Huic fatur in passione sancta
Ecce nam mater tua clara et incontaminata per quam salvatur omnis creatura
Quod ea plane alvo gestavit salvantem saecula
Verbum patris cuius iussa
Imitatur miles excelsa celsa
Qui inebriatus ebriatus sua lympha meruit fari sua lingua
Quod in principio erat verbum et verbum erat apud Deum
Et Deus verbum erat ante tempora aeternali gloria
Athleta cantans aula magna postula caeli nobis praemia
Text Source AH 37:218

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 46 (11v)