Altissime Iesu Christe

Layer L
Fulltext Altissime Iesu Christe qui dignatus es munda
Ex virgine Maria carnem nostram sumere immaculatam
Tu per feminam renovas carnem nostram quae perierat per Evam
Tu nostra visitasti infirma ut infirmas sanus curares animas
Nam quamquam in humana natura apparebas tamen carebas macula
Tu nostri miserans de superna existi patria appetisti nostra
Caritate tua nimis cara tu nos dilexeras ante omnia
Ergo tua iugiter regnat altissima divinitas
Servi formam tu non dedignans iungis tibi ecclesiam
O quis iam tanta digna et pia pietatis viscera
Has pie cantat nunc ecclesia odas iugiter tuas
Iubilans propter magna dilectionis dona qua tu nos dilexeras nos tuum plasma
In tantum ut pro nostra tu morereris vita et reduceret vitam mors Christe tua
Gaudet ecclesia pia promere cantica
Seque mundissimam praebere studet hostiam
Dum mortificat mala vitia gloriam dum desiderat mori propter tuam
Illam tu serva tu laetifica haec tua dicitur sponsa sanguine quaesita
Haec sacrata aula dicitur ecclesia
Tu in illa bona precantes exaudias
Quam protegas expostulant praesentia carmina
Ad gloriam Christe tuam per omnia saecula
Ut eis aeternam dones vitam
Text Source AH 10:56

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
BE Liège 1499, Missal, Missale Leodiense | 1 T Pasc H1 f2 Seq M2 190 (85v)