Vae qui coniungitis domum ad domum

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Dominus Vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci Numquid habitabitis vos soli in medio terrae In auribus meis sunt haec dicit Dominus exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis Propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit Propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum Et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur Et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia Et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum qui dicitis Festinet et cito veniat opus eius ut videamus et appropiet et veniat consilium sancti Israel et sciemus illud Vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum Vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis prudentes Vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo Propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium sancti Israel blasphemaverunt Ideo iratus est furor Domini in populum suum et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum In his omnibus non est adversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
Text Source Is 5,8–25

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T LXX H1 f6 Lc M2 31 ()