Vae pastoribus Israel qui semetipsos pascebant

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Dominus Deus Vae pastoribus Israel qui pascebant semetipsos! nonne greges a pastoribus pascuntur Lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis Quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non sanastis quod confractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis et quod perierat non quaesistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia Et dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret Propterea pastores audite verbum Domini Vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agro eo quod non esset pastor neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum sed pascebant pastores semetipsos et greges meos non pascebant propterea pastores audite verbum Domini Haec dicit Dominus Deus Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare faciam eos ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos et liberabo gregem meum de ore eorum et non erit ultra eis in escam Quia haec dicit Dominus Deus Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas Sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis Et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel
Text Source Ez 34,2–13

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T LXX H2 f6 Lc M2 36 (9r)