Iuvenilia desideria fuge

Layer G/A
Fulltext Carissime Iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem spem caritatem et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites Servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem et resipiscant a diaboli laqueis a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem Hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa erunt homines seipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus non obedientes ingrati scelesti sine affectione sine pace criminatores incontinentes immites sine benignitate proditores protervi tumidi et voluptatum amatores magis quam Dei habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes Et hos devita ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
Text Source 2T 2,22–3,7

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Ep H5 f6 Lc M2 27 ()