Ego te tuli ut esses dux

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Dominus exercituum Ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israel et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius ex die qua constitui iudices super populum meum Israel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus Cumque completi fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius Ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum Ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum Misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie mea Et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter Secundum omnia verba haec
Text Source 2Rg=2Sm 7,8–17

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Ep H4 f6 Lc M2 25 ()