Sermo iusiurandi qui post legem est

Layer G/A
Fulltext Fratres Sermo iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum Capitulum autem super ea quae dicuntur Talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo Omnis enim pontifex ad offerendum munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat Si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerent secundum legem munera qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium Sicut responsum est Moysi cum consummaret tabernaculum Vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte Nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sancitum est
Text Source H 7,28–8,6

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 T Ep H2 f6 Lc M2 52 (18v)