Sicut enim corpus unum est et membra multa

Layer G/A
Fulltext Fratres Sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum tamen corpus sunt ita et Christus Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes in uno Spiritu potati sumus Nam et corpus non est unum membrum sed multa Si dixerit pes Quoniam non sum manus non sum de corpore num ideo non est de corpore Et si dixerit auris Quoniam non sum oculus non sum de corpore num ideo est de corpore Si totum corpus oculus ubi auditus Si totum auditus ubi odoratus Nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit Quod si essent omnia unum membrum ubi corpus Nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
Text Source 1K 12,12–20

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Trin H11 f6 Lc M2 120 (116r)