Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Fratres Praedicavimus vobis Evangelium Dei Vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querela vobis qui credidistis fuimus sicut scitis qualiter unumquemque vestrum sicut pater filios suos deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis illud non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper pervenit enim ira Dei super illos usque in finem Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum sed impedivit nos Satanas Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum estis in adventu eius vos enim estis gloria nostra et gaudium |
Text Source | 1Th 2,9–20 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 | T | Adv | H1 | f6 | Lc | M2 | 21 (3r) |