Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam Arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus Dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclyta proteget te Audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae Viam sapientiae monstrabo tibi ducam te per semitas aequitatis quas cum ingressus fueris non arctabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum Tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua Ne delecteris in semitis impiorum nec tibi placeat malorum via Fuge ab ea nec transeas per illam declina et desere eam Non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint Comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem |
Text Source | Prv 4,7–18 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 | T | Trin | H13 | f6 | Lc | M2 | 290 (127v) |