Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Fratres Perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectiora feramur non rursum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum baptismatum doctrinae impositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni Et hoc faciemus si quidem permiserit Deus Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes facti sunt Spiritus Sancti gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi et prolapsi sunt rursus renovari ad poenitentiam rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo |
Text Source | H 5,14–6, |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 | T | LXX | H2 | f6 | Lc | M2 | 64 (24v) |