Numquid sic offenderunt ut caderent

Layer G/A
Fulltext Fratres Numquid sic offenderunt ut caderent Absit Sed illorum delicto salus est gentibus ut illos aemulentur Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et diminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum Vobis enim dico gentibus Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus ministerium meum honorificabo si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae assumptio nisi vita ex mortuis Quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami Quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguedinis olivae factus es noli gloriari adversus ramos Quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te Dices ergo Fracti sunt rami ut ego inserar Bene propter incredulitatem fracti sunt Tu autem fide stas noli altum sapere sed time Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat Vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate
Text Source R 11,11–22

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 T Trin H11 f6 Lc M2 309 (146v)