Non enim omnes qui ex circumcisione sunt Israel

Layer G/A
Fulltext Fratres Non enim omnes qui ex Israel sunt ii sunt Israelitae neque qui semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen id est non qui filii carnis hi filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine Promissionis enim verbum hoc est Secundum hoc tempus veniam et erit Sarae filius Non solum autem illa sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri Cum enim nondum nati fuissent aut aliquid boni egissent aut mali ut secundum electionem propositum Dei maneret non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui Quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum Absit Moysi enim dicit Miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei
Text Source R 9,6–16

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Ep H5 f4 Lc M2 59 ()