Nolite gloriari et mendaces esse

Layer G/A
Fulltext Carissimi nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem non est enim ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica Ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis bonus consentiens plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione Fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem Unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis et non habetis propter quod non postulatis Petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis Adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur An putatis quia inaniter Scriptura dicat Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis maiorem autem dat gratiam Propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam Subditi ergo estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis Appropinquate Deo et appropinquabit vobis
Text Source Jc 3,14–4,8

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Trin H1 f6 Lc M2 109 (105r)