Remissas manus et soluta genua erigite

Layer G/A
Fulltext Fratres Remissas manus et soluta genua erigite et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans quis erret magis autem sanetur Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Deum contemplantes nequis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat et per illam inquinentur multi Ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit poenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam Non enim accessistis ad tractabilem montem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum Non enim portabant quod dicebatur Et si bestia tetigerit montem lapidabitur Et ita terribile erat quod videbatur Moyses dixit Exterritus sum et tremebundus Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Ierusalem caelestem et multorum millium angelorum frequentiam et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum et testamenti novi mediatorem Iesum
Text Source H 12,12–24

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 T Trin H7 f6 Lc M2 300 (142r)