Mea defensio apud eos qui me interrogant

Layer G/A
Fulltext Fratres Mea defensio apud eos qui me interrogant haec est Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli et fratres Domini et Cephas aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi Quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et de fructu eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat Numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit Scriptum est enim in lege Moysi Non alligabis os bovi trituranti Numquid de bobus cura est Deo an propter nos utique hoc dicit Nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi Si nos vobis spiritualia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus Si alii potestatis vestrae participes sunt quare non potius nos Sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus Evangelio Christi
Text Source 1K 9,3–12

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Trin H10 f6 Lc M2 119 (115r)