Longus est sermo et ininterpretabilis ad dicendum

Layer G/A
Fulltext Fratres Longus est sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam imbecilles facti estis ad audiendum Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo Omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est Perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectiora feramur non rursum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum baptismatum doctrinae impositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni Et hoc faciemus si quidem permiserit Deus Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes facti sunt Spiritus Sancti gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi et prolapsi sunt rursus renovari ad poenitentiam rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
Text Source H 5,11–6,7

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Regensburg 1485, Missal, Missale Ratisponense | 34 T LXX H1 f6 Lc M2 83 (32r)