Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Fratres Sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis Caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt et pro omnibus mortuus est Christus ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem Et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus Si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt omnia nova Omnia autem ex Deo qui nos reconciliavit sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis Pro Christo ergo legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos Obsecramus pro Christo reconciliamini Deo Eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso |
Text Source | 2K 5,13–21 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 | T | Trin | H4 | f6 | Lc | M2 | 293 (138v) |