Revelatur enim ira Dei de caelo

Layer G/A
Fulltext Fratres Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ita ut sint inexcusabiles Quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori qui est benedictus in saecula Amen
Text Source R 1,18–25

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Trin H18 f4 Lc M2 310 (162v)
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 T Trin H18 f4 Lc M2 486 (300v)