Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In diebus illis Quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat Hic audivit Paulum loquentem Qui intuitus eum et videns quia fidem haberet ut salvus fieret dixit magna voce Surge super pedes tuos rectus Et exilivit et ambulabat Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos Et vocabant Barnabam Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi Sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas afferens cum populis volebat sacrificare Quod ubi audierunt Apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes et dicentes Viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda nostra Et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent |
Text Source | Act 14,7–17 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 | T | Pasc | H2 | f4 | Lc | M2 | 103 (93r) | ||
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 | T | Pasc | H6 | ff | Lc | M2 | 177 (144r) | ||
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 | T | Pasc | H6 | ff | Lc | M2 | 210 (91v) |