Tres viri Sidrach Misach et Abdenago

Layer G/A
Fulltext Tres viri Sidrach Misach et Abdenago ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua veraIudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero iudicio fecisti et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te Ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut arenam quae est in littore maris quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra Et non est in tempore hoc princeps et dux et propheta neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam tuam sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur Sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te Et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam Nec confundas nos sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Domine et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala confundantur in omni potentia tua et robur eorum conteratur et sciant quia tu es Dominus Deus solus et gloriosus super orbem terrarum Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem naphtha et stuppa et pice et malleolis et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem et erupit et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Deum in fornace
Text Source Dn 3,23–51

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Pasc H4 D Lc M2 218 (116v)
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Pasc H3 D Lc M2 117 (109r)