Vidi angelum descendentem … Cecidit cecidit Babylon

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Vidi angelum descendentem de caelo et clamavit dicens Et exclamavit in fortitudine dicens Cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis volucris immundae et odibilis quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt Et audivi aliam vocem de caelo dicentem Exite de illa populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est Dominus iniquitatum eius Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis et duplicate duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit miscete illi duplum Quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit Sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo Ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igne comburetur quia fortis est Deus qui iudicabit illam Et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes Vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuum Et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore et cinnamomum et odoramentorum et unguenti et thuris et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum et rhedarum et mancipiorum et animarum hominum Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te et omnia pinguia et praeclara perierunt a te et amplius illa iam non invenient Mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes et dicentes Vae vae civitas illa magna quae amicta erat bysso et purpura et cocco et deaurata erat auro et lapide pretioso et margaritis quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis gubernator et omnis qui in lacum navigat et nautae et qui in mari operantur longe steterunt et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes Quae similis civitati huic magnae et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes Vae vae civitas illa magna in qua divites facti sunt omnes qui habebant naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata est Exsulta super eam caelum et sancti apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna et ultra iam non invenietur Et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te amplius et lux lucernae non lucebit in te amplius et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui interfecti sunt in terra
Text Source Ap 18,1–24

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
GB York 1100-1516, Missal, Missale Eboracense | 90 T Trin H2 f6 Lc M2 272 ()