Vidit Ioannes caelum apertum et ecce equus albus

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Vidit Ioannes caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax et cum iustitia iudicat et pugnat Oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse Et vestitus erat veste aspersa sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei Et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssino albo et mundo Et de ore eius procedit gladius ex utraque parte acutus ut in ipso percutiat gentes Et ipse reget eas in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis Et habet in vestimento et in femore suo scriptum Rex regum et Dominus dominantium
Text Source Ap 19,11–16

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Lisieux 1504, Missal, Missale Lexoviense | 340 T Adv H4 f4 Lc M2 31 (13r)