Dabo operam et fequenter habere

Layer G/A
Fulltext Carissimi Dabo operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui ipsum audite Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam cum essemus cum ipso in monte sancto Et habemus firmiorem propheticum sermonem cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso donec dies elucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines
Text Source 2P 1,15–21

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 T Ep H1 f6 Lc M2 53 ()