Venerunt universae tribus Israel

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron dicentes Ecce nos os tuum et caro tua sumus Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israel dixit autem Dominus ad te Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israel Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit In Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam Et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae dictumque est David ab eis Non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes Non ingredietur David huc Cepit autem David arcem Sion haec est civitas David Proposuerat enim David in die illa praemium qui percussisset Iebusaeum et tetigisset domatum fistulas et abstulisset caecos et claudos odientes animam David Idcirco dicitur in proverbio Caecus et claudus non intrabunt in templum Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus Et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo
Text Source 2Rg=2Sm 5,1–10

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Auxerre 1366-1400, Missal, BNF Paris Lat. 17316 | 188 T Trin H12 f6 Lc M2 193 (197r)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H9 f6 Lc M2 279 (122r)
FR Viviers 1527, Missal, Missale Vivariense | 85 T Trin H10 f6 Lc M2 238 (107r)