Nonne omnes sunt administratorii spiritus

Layer G/A
Fulltext Fratres Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus Si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem Non enim angelis subiecit Deus orbem terrae futurum de quo loquimur Testatus est autem in quodam loco quis dicens Quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum Minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
Text Source H 1,14–2,7

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Ep H1 f3 Lc M2 73 ()
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Ep H1 f3 Lc M2 30 ()