Ego in infirmitate et in timore

Layer G/A
Fulltext Fratres Ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis sed in ostensione spiritus et virtutis ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei Sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent Sed sicut scriptum est Quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei Quis enim hominum scit quae sunt hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
Text Source 1K 2,3–11

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Lisieux 1504, Missal, Missale Lexoviense | 340 T Trin H1 f6 Lc M2 198 (96v)
FR Bayeux 1503, Missal, Missale Baiocense | 107 T Trin H2 f4 Lc M2 109 ()